Editor, aetherea splendes qui patris in arcE,
Regnator mundi fautorque redemptor et auctoR,
Militibus dignis reseras qui regna poloruM,
Olim conclusos culpa parientis AvernO
5
Luminis aeterni revehis qui, Christe, tribunaL
David psalmicanus praesaga carminis illuD
Voce prius modulans, dudum miranda relatV
Sacra futurorum qui prompsit dogmata vateS
Confer rusticulo, quo possim Caesaris in hoC
10
Eximii exiguo modulanter poscito ritE
Carmine gesta loqui. Nymphas non deprecor istuC,
Insani quondam ut prisci fecere peritI,
Nec rogo Pierides, nec Phoebi tramite limeN
Ingrediar capturus opem, nec Apollinis almI,
15
Talia cum facerent, quos vana peritia lusiT
Horridus et teter depressit corda VehemotH
Limina siderei potius peto luminis, ut soL
Verus iustitiae dignetur dona precatV
Dedere; namque mihi non flagito versibus hoc, quoD
20
Omnia gestorum percurram pectine parvO
In quibus et magni possunt cessare magistrI,
Caesaream flectant aciem, sed cantibus huc huC
Incipiam celebrare. Fave modo, Christe, precantI
Carmina, me exilio pro quis nunc principis ab hoC
25
Auxilium miserando levet, qui celsus in aulA
Erigit abiectos, parcit peccantibus, atquE
Spargit in inmensum clari vice lumina soliS
Alta regis Christi princeps qui maxime sceptrA,
Res Hludowice pie, et pietatis munere CaesaR
30
Insignis meriti, praeclarus dogmate ChristI,
Suscipe gratanter, profert quae dona NigelluS
Ausulus acta tamen qui tangere carmine vestrA.
Regis ob aeterni vestro qui pectore sempeR
Mansit amor, Caesar, famulum relevato cadenteM,
35
Altitonans Christus vos quo sublimet in aethrA.